- CERINUS
- CERINUScoloris genus, Graece κηρινὸν χρῶμα; et κηρινόχρους, occurrit apud Plinium, l. 19. c. 5. ubi cerini cucumeres: Crescunt quâ coguntur formâ. In Italia virides et quammnimi, in provinciis quamma???imi et cerini aut nigri placent, copiosissimi in Africa, grandissimi in Asia ubi cum magnitudine excessêre, pepones vocantur. Epiphanium, de Gemmis, ubi beryllis cundem colorem tribuit: Α῎λλη δέ τις βήρυλλος ταῖς κοραῖς τῶ ὀφθαλμῶν τȏυ δράκοντός ἐςτι παραπληςία, ἔςτι δὲ καὶ ἄλλη πάλιν ὅμοια κηρῷ. Sic cerina pruna, apud eundem Plinium alibi, l. 15. c. 13. quae cerea, in Copa Virgilii; Cerei calcei, apud Vopiscum, in Aurelian. c. 49. h. e. ceram imitantes, etc. VideSalmas. ad Solin. p. 1107 et Histor. Aug. loc. cit. Sed et Ceritem gemmam, quod ceraesimilis sit, memorat Plinius l. 37. c 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.